monumenta.ch > Plinius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 82
{L} Eadem vis crethmo ab Hippocrate admodum laudatae. est autem inter eas quae eduntur silvestrium herbarum; hanc certe apud Callimachum adponit rustica illa Hecale. species quae elatae hortensiae. caulis unus palmum altus; semen fervens, odoratum ceu libanotidis, rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum candidum, quem aliqui cachrym vocant. folia pinguia albicant veluti olivae, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassitudine III aut IIII. nascitur in maritimis petrosis.